EXsúltet jam Angélica turba caélorum : exsúltent divína mystéria : et pro tanti Regis victória, tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóoribus : et aetérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Laetétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus : et magnis populórum vócibus haec aula resúltet. Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi, ad tarn miram hujus sancti lúminis claritátem, una mecum, quaeso, Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte. Ut, qui me non meis méritis intra Levitárum númerum dignátus est aggregáre; lúminis sui claritátem infúndens, Cérei hujus laudem implére perfíciat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium suum : Qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus...
VEre dignum et justum est, invisíbilem Deum Patrem oinnipoténtem Filiúmque ejus unigénitum, Dóminum nostrum Jesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre. Qui pro nobis aetérno Patri Adae débitum solvit : et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit. Haec sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cujus sánguine postes fidelium consecrántur. Haec nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israël edúctos de Ægýpto, mare Rubrum sicco vestígio transíre fecísti. Haec ígitur nox est, quae peccatórum ténebras, colúmnae illuminatióne purgávit. Haec nox est, quae hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis saéculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiae, sóciat sanctitáti. Haec nox est, in qua destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit. Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuae pietátis dignátio! O inaestimábilis diléctio caritátis : ut servum redímeres, Fílium tradidísti! O certe necessárium Adae peccátum, quod Christi morte delétum est! O felix culpa, quae talem ac tantum méruit habére Redemptórem! O vere beáta nox, quae sola méruit scire tempus et horam, in qua Christus ab ínferis resurréxit! Haec nox est, de qua scriptum est : Et nox sicut dies illuminábitur : et nox illuminátio mea in delíciis meis. Hujus ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat : et reddit innocéntiam lapsis, et mœstis laetítiam. Fugat ódia, concórdiam parat, et curvat impéria. In hujus ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, incénsi hujus sacrifícium vespertínum : quod tibi in hac Cérei oblatióne solémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacrosáncta reddit Ecclésia. Sed jam colúmnae hujus praecónia nóvimus, quam in honórem Dei rútilans ignis accéndit. Qui licet sit divísus in partes, mutuáli tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósae hujus lámpadis, apis mater edúxit. O vere beáta nox, qilae exspoliávit Ægýptios, ditávit Hebraéos! Nox, in qua terrénis caeléstia, humánis divína jungúntur. Orámus ergo te, Dómine : ut Céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis hujus calíginem destruéndam, indefíciens persevéret. Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur. Flammas ejus lúcifer matutínus invéniat. Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum. Ille, qui regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit. Precámur ergo te, Dómine : ut nos fámulos tuos, omnémque clerum, et devotíssimum pópulum : una cum beatissimo Papa nostro Benedícte et Antístite nostro Carolus, quiéte témporum concéssa, in his paschélibus gáudiis, assídua protectióne régere, gubernáre, et conserváre dignéris. Réspice étiam ad eos, qui nos in potestáte regunt, et, ineffábili pietátis et misericórdiae tuae múnere, dírige cogitatiónes eórum ad justítiam et pacem, ut de terréna operositáte ad caeléstem pátriam pervéniant cum omni pópulo tuo. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus :
|