Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, * equum et ascensórem dejécit in mare.
2 Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, * et factus est mihi in salútem.
3 Iste Deus meus, et glorificábo eum: * Deus patris mei, et exaltábo eum.
4 Dóminus quasi vir pugnátor, (fit reverentia) Omnípotens nomen ejus. * Currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare.
5 Elécti príncipes ejus submérsi sunt in mari Rubro: * abyssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis.
6 Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. * Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários meos.
7 Misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. * Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ:
8 Stetit unda fluens, * congregátæ sunt abyssi in médio mari.
9 Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, * dívidam spólia, implébitur ánima mea:
10 Evaginábo gládium meum, * interfíciet eos manus mea.
11 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: * submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
12 Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? * quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
13 Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. * Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti:
14 Et portásti eum in fortitúdine tua, * ad habitáculum sanctum tuum.
15 Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: * dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.
16 Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: * obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.
17 Irruat super eos formído et pavor, * in magnitúdine bráchii tui:
18 Fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, * donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.
19 Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, * firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine.
20 Sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. * Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.
21 Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: * et redúxit super eos Dóminus aquas maris:
22 Fílii autem Israël ambulavérunt per siccum * in médio ejus.
Et non dicitur Glória Patri.